CITREA Arbor

CITREA Arbor
CITREA Arbor
eadem cum Assyria et Medica, in Assyria solum Mediaque nascebatur, si Plinio credimus, qui verbose de illa dislerit, l. 12. c. 3. unde e Perside poma in Graeciam illata indeque in Italiam. Nec ut esui essent aut mensarum usui, sed ut odoris gratiâ inter pretiosa κειμήλια reconderentur, aut vestibus
intericerentur. Plinii certe aetate nondum mandebantur, nec gignebantur in Italia, refertque Plutarchus, avorum duntaxat memoriâ manducari coepisse. Videtur autem in Italiam arbor pervenisse, paulo ante Palladii tempora, ubi mutatô solô, ab ea quae in Assyria nascebatur, eo recessit, ut cum omni tempore anni in Assyria fructum ferret, in Italia tantum certis temporibus poma ederet. Ex Italia postmodum in Hispaniam, Galliam, aliasque regiones propagata: atque haec est, cuius poma, Citrea, proprie dicimus. Antequam autem haec arbot Graeciae innotesceret, iam pridem Hesperia arbor, quam Citrum Plinius antiquitus dictam esse ait, vulgaris erat, domibus decorandis expetita, et vestibus odore pomi, quod nec ipsum tum esitabatur, imbuendis. Quae mala modo Hesperia, modo Aurea, modo Citria, appellata sunt, donec Medica mala in Graeciam Italiamque e Perside invecta, ob similitudinem, quam habere visa sunt, cum aureis malis et Hespericis, Citrea etiam dici coeperunt, Unde discordiis Auctoraum natis, cum alii assererent, Citrea eadem cum Medicis esse, alii diversa facerenr: usu demum invalescente, factum est, ut Citreorum nomen Medicis et Assyriis pomis veluti proprium maneret, Hesperidum autem mala, Aurea, Aurantia et Inaurantia dicerentur, quod usque ad nostram aetatem obtinuit, quâ idem hoc nominum discrimen inter Citrea et Aurantia servatur. Est autem Citrea seu Medica Arbor parva, neque alte extollitur. Ar Citrus,
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro.
Sed et signa ac color pomi aliaque diverwsa in utraque, ut pluribus diximus supra, ubi de Aurantiis. Sic iraque, cum citrum, de Assyrio pomo, dici coepit, Graeci mediae aetaris (quod nemo aute Iubam fecit) κιτρίον et κιτρόμηλον fecerunt: hodieque Citronem Hispani, Itali Germanique vocant, quibus non odore solum, sed et cibô commendatur. In Citreorum porro specie, multae aliae species deprehensae, ut quas Limas appellant, et Limoner et Poncira, quasi poma cerea etc. Quam in rem vide plnra apud Salmas. ad Solin. p. 952. et seqq. Hodie circa Genuam Mala Citrea optimae notae habetur, sed et in Hispania non multum deterior, quibus proin, ut et malis aureis punicisque, Hollandi naves ibi onerant, aliarum mercium desectu, Auctor Anonymus, Historiae Orbis Ter. Geogr. et Civ. c. de Commercis, vide quoque infra Clyeada. De illis sic Auctor, Sinae et Europ. c. 35. Theophrasti aetate pomum hoc nequaquam erat vescum, sed nec Plutarchi quidem, ut Athenaeus commemorat. Parthorum Proceres grana eius duntaxat esculentis solebunt incoquere, commendandi halitus gratiâ. Venenis adversam veteres omnes asserunt, quod Athenaeus celebri exemplô astruit ---- Ex eius hic succo Serapium paratur, inter Italos, adversus malignas et pestiferas febres praestantissimum remedium et cordis affectibus valde conveniens. Caro etiam estur, sed ignei est sporis, nisi saccharô condiatur. inde in delitins habetur. Cortex vero aromaticum quid spirat, stomacho et cordi amicus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CITRUS — nomen quô diversissimae arbores duae Veteribus indigitatae sunt, ἡ ςθύα scil. καὶ ἡ Μηδικὴ μηλέα, thya et Medica seu Citrea malus, de qua modo dictum. Et quidem thya seu Citrus Veter. peculiaris Cyrenaicae et Hammoniacae Libyes arbor, iuxta… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURANTIA — pro Auratis, et Aurans, pro Aurato, infimae Latinitati; quod vere aurei coloris sint. Ut frustra sint, qui ab Arantia urbe id nomen deducunt, in quam primum volunt mala aurea ab Hercule inlata, quum ab hesperidibus rediret. Nomen einem Aurantium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYDONIA Mala — Graecis dicta sunt, quae Cotonea Latinis, a Cydone, Cretensium praecipuâ urbe, unde ea allata primitus. Ea indigitat Virgil. Ecl. 2. v. 51. Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala. Inter coetera enim multâ lanugine sunt conspicua, incisurisque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FENESTRA — ex Graeco φαινίςτρα, quod a verbo φανίζω; antiquis Fenestra et Festra, ex Graeco φαίςτρα itidem, quod a φαιςτὸς, perspicuus, lucidus: illuminandae domui inservit. Quo fine decorabantur olim ex speculari lapide, aut vitro in tenues laminas fuso,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEDIA — Asiae regio latissima et notissima, cuius Reges olim percelebres. A Septentrione Hyrcanô mari, ab Occasu maiori Armeniâ, et Assyria terminata, a Meridie Persidem, ab Ortu Hyrcaniam habet et Parthiam, quae Caspiorum montibus ab ea excluditur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”